Est 13

1Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostræ iussioni obediunt, salutem dicit. 2Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: 3et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. 4Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. 5Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, 6dum aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt. 7Quæ res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quæ geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. 8Unde providendum est paci omnium provinciarum. 9Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicæ poscit utilitas, ferre sententiam. 10Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est: 11et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: 12qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. 13Nam Mardochæum, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: 14hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostræ solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas. 15Nos autem a pessimo mortalium Iudæos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed e contrario iustis utentes legibus, 16et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. 17Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. 18Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
Copyright information for VulgCC